盖乌斯·瓦勒留斯·卡图卢斯诗歌/17
外观
| 拉丁语 | |
|---|---|
| O Colonia, quæ cupis ponte ludere longo, | |
| et salire paratum habes, sed uereris inepta | |
| crura ponticuli axulis stantis in rediuiuis, | |
| ne supinus eat cauaque in palude recumbat | |
| sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, | |
| in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur, | |
| munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus. | |
| quendam municipem meum de tuo uolo ponte | |
| ire præcipitem in lutum per caputque pedesque, | |
| uerum titius ut lacus putidæque paludis | |
| liuidissima maximeque est profunda uorago. | |
| insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar | |
| bimuli trmula patris dormientis in ulna. | |
| cui cum sit uiridissimo nupta flore puella | |
| et puella tenellulo delicatior hædo, | |
| adseruanda nigerrimis diligentius uuis, | |
| ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni, | |
| nec se subleuat ex sua parte, sed uelut alnus | |
| in fossa Liguri iacet suppernata securi, | |
| tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam; | |
| talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit, | |
| ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit. | |
| nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum, | |
| si pote stolidum repente excitare ueternum, | |
| et supinum animum in graui derelinquere cæno, | |
| ferream ut soleam tenaci in uoragine mula. |